jueves, 14 de abril de 2011

De oppidulo Lancia servando tandem aliquando servato, ut dicunt...


Ain tu Ansgari? Iam nuntium accepisti ?

- Omnino de quo loquaris, scito, nescio. Numquid in hac, quam evolvis, ephemeride eorum ad nos pertinentium inveneris, amice?

Sane inveni, neque minimi momenti, ut credo! Nam in tanta nugarum turba (mendacia missa facio...) aliquid veri insignisque oculis occurrit meis...! Ecce Iesus Liz ille, tibi satis notus proximusque, nonne verum?

- Verissumum narras! Age, affer chartas mihi statim inspiciendas...!

Maiore agas cura! Tam cito subitoque folia e manibus manibus surripuisti ut ea fere omnino scideris...!

- Ignoscas rogo! Iam bene qualis aliquando sim nosti! Sed ubi paginarum nuntium reperiam illum?

Desine iam pagellas evolvere atque hic oculos pone!

- Ubinam gentium dicas? Euge, iam iam video! Ecce photographema istud... Sine me, amice, aliquot temporis symbolam hanc legam.

Quod libentissime faciam. Iam mihi eundum sit credo...Opperiar autem dum legeris, quia nonnulla debeo de aliis a te rogare.

- Mirandum valde! Iuxta verba, quam lego, quaestio ita vexata quae fuerit iam absoluta esse videtur, atque in partem contrariam universa fere opinione! Vestigia illa nempe apud Lanciam servata, quorum momentum Iesus Liz noster necnon plurimi alii semper defenderant servandum, tandem aliquando moderatores publici non solum servanda, immo corroboranda constabilienda amplificanda fore decrevere!

Ecquid mirandi rogas? Quid ergo aliud moderatores, quibus cura atque ministerium omnibus est, facturi credantur?

- An me rideas, amice? Desine amabo verbis ita lautissimis uti, apud nos nunc temporis neque in suggestu versaris... Sed ad rem redeamus: video gregem eum ad patrimonium servandum institutum omnino negavisse licitum fore societati ei viam autoraedariam munienti sternentique ut medium per oppidum Lanciam suam delinearet sterneretquet viam, id quod si fecisset non sine magno detrimento vestigiorum antiquorum, proh dolor, factum fuisset.

Tantine ergo momenti talia credantur vestigia servanda?

- Maioris opinione, si Iesu illo, professori cathedrario ad archaeologiam in Salmanticensi Universitate, maiorem qui dat vestigiis curam, necnon doctioribus peritisimisque hominibus aliis de re suas qui aperuerunt sententias credendum putas! Nam de Lancia quod attinet non solum ad cacumen collis, id quod multis notum iam fuit, sed ad aream totam nec parvam quae est, momentum pertinet maximum...

Quin de vestigiis quicquam dicas? Ego enim aliquando visitavi neque tanta mihi visa fuerunt...

Neque alii desunt qui operae pretium non esse ad servanda vestigia putent, quorum maximam inveneris partem si in numerum eorum nihil de cultu atque humanitate curantium ingressus esses. Scisne, aliquis his diebus fuerit qui sub nomine progressus illius (sacra per Iovem verba, variis multifariisque utilia!) sententiam societatis ad patrimonium curandum reclamavisset: sola duo triave enim saxa insulsa inutiliaque obstare quin cives Legionenses nova splendidissimaque via necessarisima cum sit ad iter Vallisoletanum agendum gauderemus...

Quod verissimum atque rectissimum dictum patet, nonne?

Sane rectum, credo, sed nullum est in oppido Lancia obstaculum nec impedimentum ad progressum et bonitatem civium Legionensium! Si de obstaculis et impedimentis huius generis quaerendum est, aliae, ut multi credunt, explorandae sunt provinciae! Vide, exempli gratia, quid apud Saldanienses aliquando factum sit: vixerat inter eos annis sexagesimis superioris saeculi vir quidam satisque notus, nomine Xavierus Cortes, homo eruditissimus humanissimusque, cui quidem fundum paternum curanti laborantique quodam evenit die ut vestigia quaedam Romana forte Fortuna invenerit.



An de repertore villae Romanae illius clarissimae insignisque apud Saldaniam sitae loquaris?

Certe narro! Quid ergo postea factum est? Primo opere invento musivo, Xavierus noster, negans se vestigia reperta reperiendaque ad museum Matritensem, quod multi suadebant periti, conferri consentire, totam suam statim pecuniam patrimoniumque ad villam effodiendam reficiendam comparandam exornandam decrevit dicandum, tali autem pacto ut concives aequalesque eius mox nostrum amentem plane necnon furentem factum esse crederent: quid diceres enim si Xavierum illum totam eius curam tempus pecuniam ad vestigia illa Romana, saxa enim insulsa atque vetustissima momenti nullius ad progressum quod attinet quae sunt, curanda videres? Nonne quisquam amentem eum crederet? Quis enim progressui infestior aut inimicior quam Xavierus? Qui quidem de talibus nugis curans, nihil beneficii concivibus suis afferre nunquam posset!

Ansgari, iam video qua progrediaris via! Ironia tua iam mihi satis est nota. Sed Xavierus ille magnificam invenisse villam Romanam creditur, non parvum oppidulum instar Lanciae nostrae!

- Restat autem ut sciamus quanta et qualia vestigia sint nostra! In praesentia, ut patet, non parvi sunt momenti, Iesus Liz atque multorum peritorum sententia: huc ergo animum intende: agitur de oppidulo fere adhuc inexplorato, cuius maior pars nondum patet, sed illud pro comperto habendum est, quod locus vestigia eximia, quae sub divo iamdudum panduntur, monstrat possidetque, maximi momenti quae sunt ad regionem totam originemque urbis nostrae Legionis multum valentia. Sed decursu temporis fieri potest ut maiora inventa essent, cuius in numero oppidum, nec oppidulum, totum idque satis grande -Iesu Liz teste- aliaeque huius modi res numerandae sint!

Mira narrare crederis, Ansgari...

- Quae autem verisimillima atque dignissima quae credantur sunt: adde etiam illud, quod non alienum esse videtur castra quoque Romana necnon mutationem -unam cuius vestigia tota in Hispania maneant- hac in parte suum habuisse locum. Quibus omnibus rebus notis perspectisque sententiam illam a moderatoribus perlatam vestigia servandi roborandique optimam necnon utilissimam evadere credamus, si ad progressum atque Legionensium civium bonitatem providendum est!

Ohe...! Cave te ipsum, amice, qui nuper moderatores publicos exprobrans nunc temporis ipse talibus tales laudas laudibus...!

- Neque immerito, si recte iudicas! Multi enim sunt inter eos munere publico qui funguntur honore atque merito digni reputandi. At oportet quoque illud, quod moleste fero, existimes, plurimos esse moderatores ita famae gloriaeque cupidos, ut unicuique cibo sal esse volentes, nusquam gentium oculos ponant quin statim occupare regere gubernare exoptent: obscuriores enim humiliores efficaciores eos fore vellemus, e contra ubique multi vigent splendent abundant, nec sicut civium ministri immo instar stellarum cinematographei omnia faciendi aventes...id quod suffragatores nunquam fieri voluerint, ut patet. Sed de eis aliisque similibus alias iam loquendi erit occasio...

Sane credo! Ceterum, amice, quid de photographemate illo dicere possis?



Ecce Iesus Liz ille, quem professorem cathedrarium esse supra demontravimus, die illo quo me discipulisque meis ab ipso invitatis, Lanciam oppidulum una lustrantes maxima adhibita humanitate, qua multum pollet, frigidissimo vento ubique flante (cuius rigor memoria omnium adhuc teneri puto...) nobis monstravit ostendit explicavit explanavit. De quibus gratias denuo permultas nobis agendas patet.

Nec aliter ego, Ansgari! Iamdudum mihi erat eundum, iam denique abeo. Valeas enim in proximum, amice!

- Bene ergo vadas atque cura ut quam optime valeas!






[additur percontatio radiophonica a Christiano Martin de Iesu Liz vestigiisque Lanciensibus confecta]