sábado, 9 de abril de 2011

De acroase apud Ovetenses nuper habita

























Et nunc temporis, de quibus, Ansgari, narrandum putas? Iamdudum calamum reliquisti, scisne, neque umquam causam excusationemque protulisti ullam..! Et ecce rursus venis nescioquid de quibusdam narraturus...

- Neque immerito facio, amice! Oportet enim scias Ansgarium tuum, indoctus plane cum sit, maxima gratia humanitateque donatum fuisse, quippe cui acroasim quandam coram magistris discipulisque Ovetensibus habendi occasio fuerit, eamque totam Latine proferendam.

Tuane ergo sponte urbem petivisti illam? Tam audax esse videris, qui aulas eas egregias inconsulto intraveris..?

- Quod ne delirus quidem facerem...! Invitatus enim, scito bene, a Petro Emmanuel Suarez eram, professor apud eos linguae Latinae qui est atque homo ita humanus adfabilisque ut fieri non posset quin validum cum eo amicitiae nexum quis constituisset.

Et dicas, amice: de quibus tu locutus es? Numquid momenti alicuius ipse narraveris, id quod raro, ignoscas, agere soles?

- Tua bene mihi nota, trunce, importunitas est, qua valde polles! Quin melius taces? Ausculta paulisper quid dicam: de ratione illa Latine docendi, quam multi apud nos novam falsissime esse putant, tuus verbis non optimis Latinis protulit: de Erasmo videlicet illo deque aliis plurimis eruditissimis hominibus qui tempore litterarum renascentium floruisse existimantur, quos plerumque humanistas eo nuncupare assuevimus, quod res cottidianas suas doctrinae sapientiaeque antiquorum sive Graecorum sive Romanorum tali modo immiscuisse creduntur, ut nolentes suam profugere aetatem meliores humanioresque discipulos suos fieri voluerint informandos.

Sed quid ad nos hodie viri tales, quaeso, da...

-Iure meritoque rogare videris, mi amice, is qui oculis lustras tantam, in qua nostra iaceat aetas, cladem ruinamque esse, si de humanitate bonitateque rerum nostrarum inquirendo oculos quocumque vertere velis. Ne longus, necesse nobis iam est viam illam quam humanistae emensi fuerunt denuo persequi.

An crederet quis te nunc temporis philosophi cuiusdam partes agere...


-Vellem quidem, amice, sed frustra, ut patet, ordinem natura constitutum praetermittere evertereque temptasses...philosophorum ergo neque doctrina neque indole cum gaudeam, illud tantum proferre audeam, nos videlicet, qui linguae Latinae magistros profiteri solemus, ratione ea a nobis nunc temporis assueta relicta depositaque, aptiores commodatioresque eas ingredi debere docendi vias, quas humanistae antedicti muniverunt aperuerunt percurrerunt lustraverunt idque perbelle...

Insanire plane videris, amice! Tune contra methodum nostram ita traditam atque probatam, quae ad plurimos post hominum memoriam in linguae Latinae studium alliciendos tantum valuerit audacissimus loqueris...?


-Neque eam quidem esse traditam credamus, quae non plus quam centum et quinquaginta apud nos annos iam viget ratio. Traditam melius nominandam eam putamus rationem ab humanistis iam adhibitam, a Ratione illa Iesuitarum postea confirmatam, a recentioribus studiosis multis de causis haud semper iustis denique depositam desciscitamque, magno cum detrimento scholarum, nostra multorumque aliorum sententia.


Si credendum tibi est, paulum enim vel nihil abest ut dicas eodem modo ac illi humanistae fecerint nos aetate nostra facere debere...quod mirum, quia iam plurimis transactis annis nemo qui credat eorum rationem optimam esse nobis inveniendus est...

- Id quod sescenties, opinor, iam dixerim faciendum! Video hodie tuam non tam perlucidam exstare mentem...

Manum de contumeliis! Ne me rideas, non tam stultus reputandus sum,..Et dicas mihi, quo discrimine praecipuo, si notandum licet, illas distinguendas rationes duabus crederemus? Quid novi vel optimi praedicas, novator qui videris magnus?

Sed re vera illi novatores putandi, Wolfium dico necnon Willielmum a Humbolt, neque humanistae...! Qui quidem Germani duo, dum rationes eas positivas scientificasque (verbis venia sit) inducere voluerunt, quibus Formale Bildung eam, quam Germani vocant, condiderint, magnae doctrinarum eruditioni excultae rigorem siccitatemque linguae Latinae tali modo immiscuerint ut ea nihil aliud videretur lingua nisi cadaver ad sola aenigmata proponenda discipulisque persolvenda aptius. Hinc ergo solae eae nudae compagis grammaticae rationes tractandae, hinc illae diversissimae absonaeque plerumque sententiolae convertendae, quarum scopus sive finis propositus, omne usu exercitamentoque linguae vivo vitalique deposito et sublato, non alio tendere viderentur nisi ut discipuli non iam humaniores sapientioresque homines, sed tantum parvi philologi idemque aliquantulum doctiores ex scholis evaderent.


Nonne talia faciendo humanistae illi, quorum mentionem facis creberrimam, magistris suas agitaturis scholas proposuerint?


Minime gentium! immo -ut facile cernere possis, modo oculis opera ab eis conscripta lustres- alia agenda satisque diversa proposuerunt: colloquia nempe de rebus cottidianis discipulis instituenda, compositiones de quibusdam totas Latine exaratas, fabulas quoque scaenicas agendas, quaedam alia multa quaecumque ad usum vivum rationibus grammaticis immiscendum aptiora videantur.

At, amice, miror valde! Unde enim tam peritus huius rei ingrederis?


Talis quoque ipse esses, si consuetudinem haberes cum Aloisio illo Miraglia quamdam: qui quidem Latine disertissimus homo cum sit, quid maioris momenti utrum argumentum an verba eius clarissima prolata adihibitaque sit incertum adhuc reperiendumque est!

Et quid de talibus ei, qui tibi auscultarunt, opinari credantur?

Scisne, nihil ignotius homine, amice! At, si eorum speciei credere debeamus, multi audientium mea probare consilia videbantur. Fortunatum enim me habeo, cui coram talibus professoribus discipulisque copia loquendi mihi data sit! Atque gratulandum apprime Petrum Emmanuel illum duco, cuius benignitas humanitasque ad me miserrimum invitandum apud Ovetenses acroasimque habendum eum moverint!

An formam cuius hac in imagine videamus?

Ita vero, ecce nos duo e thermopolio exeuntes quodam. Spero enim fore ut aliae sint occasiones proximae quibus convenire denuo possimus: multa de multis narranda commentandaque esse bene credimus...!

Id quod in votis est! Valeas ergo, Ansgari!

Valeas quoque tu quam optime, mi amice, in proximum!


No hay comentarios: